Rauschen. Florilegium Patristicum Fasciculus VI. Tertulliani Apologetici Recensio Nova. 1906.
FLORILEGIUM PATRISTICUM
DIGESSIT VERTIT ADNOTAVIT
GERARDUS RAUSCHEN
DR. THEOL. ET PHIL. SS. THEOLOGIAE IN UNIVERSITATE BONNENSI
PROF. P. E.
FASCICULUS VI
TERTULLIANI APOLOGETICI RECENSIO NOVA
BONNAE
SUMPTIBUS PETRI HANSTEIN
MCMVI
Textum Apologetici, quem in hoc Florilegii fasciculo propono, ab omnibus quae hucusque prodierunt editionibus multum differt. Codicem optimum Parisinum nr. 1623 saec. X denuo ipse Parisiis autumno anni 1905 excussi; ceteros vero tres Parisinos ibidem inspiciendo minimi pretii esse facile cognovi. Deinde codicem Montispessulani saec. XI, quem Oehler, etsi haud malae esse notae eum putabat, editionem adparans neglexerat, Bonnae, quo meum in usum missus erat, diligenter contuli. Summam vero operam posui in fragmentis codicis Fuldensis deperditi recensendis. Cuius codicis postquam variantes lectiones, prout iu adpendice editionis Francisci Iunii anno 1597 vulgatae exstant, adcurate exscripsi et examinavi, librarium exemplari omnibus, quae ad nos pervenerunt, potiore usum esse, sed textum suo arbitrio multis locis emendasse prorsus mihi persuasi. Satis igitur ardua mihi res fuit diiudicare, quae eius codicis lectiones recipiendae et quae reprobandae esseut. Omnes vero codicis Fuldensis lectiones, quas in textum non admisi, adnotavi, iis solis exceptis, quas vilissimas esse nemo negat.
Scripsi idibus aprilibus MCMVI.