Vattasso. Initia Patrum. 1908.
INITIA PATRUM
ALIORUMQUE
SCRIPTORUM ECCLESIASTICORUM LATINORUM
EX MIGNEI PATROLOGIA
ET EX COMPLURIBUS ALIISLIBRIS
CONLEGIT ACLITTERARUM ORDINE DISPOSUIT
MARCUS VATTASSO
BIBLIOTHECAE VATICANAE SCRIPTOR
VOLUMEN I. A – M.
VOLUMEN II. N – Z.
ROMAE
TYPIS VATICANIS
MDCCCCVIII
Labor improbus quidem atque iniucundus, in quo tamen hoc animum erexit mihique stimulos addidit, quod sacrificium feriarum mearum magnum adiumentum viris omnibus erat allaturum , qui divinarum Litterarum auctorumque ecclesiasticorum codices evolvent.
Initiis Patrologiae Latinae absolutis, eorum quoque operum principia exscribere opportunum visum est, quae sive seorsum,sive in praecipuis scriptorum ecclesiasticorum corporibus post Mignei editionem primum in lucem prodierunt. Neque hoc satis. Cum enim exstent in Nova Patrum Bibliotheca Angeli Maii opera quamplurima, quae Migneus neglexit, cumque in eiusdem Mignei Patrologia Graeca multa inveniantur in Latinum translata, quae in libris manu scriptis non raro leguntur, placuit et horum omnium initia conligere, ne eorumdem omissio aliquid damni operi meo afferret. Tali modo inceptum opus sensim et paulatim adeo excrevit, ut non solum extenderetur ad omnia Patrologiae Latinae scripta atque ad antiquas Patrologiae Graecae interpretationes Latinas, verum etiam et ad opera in Nova Patrum Bibliotheca impressa, et ad ea quae seorsum vel in praecipuis corporibus scriptorum ecclesiasticorum post Mignei editionem primum vulgata sunt. Non diffiteor me ex hisce operibus, quae post Migneum seorsum typis excusa sunt, nonnulla omisisse : sed quae in hac parte desiderari possent, in Appendice ad alterum volumen supplebo, ubi praecipue locum invenient principia operum illorum corporum Patrum et scriptorum ecclesiasticorum, quae, ante Migneum impressa, ab ipso Migneo vel ex parte vel ex toto neglecta sunt.