Patrologia Syriaca. Tomus I. Ad lectorem – Praefatio.
Habes prae manibus, optime Lector, primum volumen alicuius collectionis litteris syriacis deditae, non parvae quidem molis quam tamen, favente Deo O. M., absolvere contendemus. Quanam de causa, tale opus susceperimus, quaenam fuerit methodus ac ratio agendi, quomodo huic collectioni finem nos imponere posse speremus, his paucis accipe.
Cum pluribus abhinc annis litteras Syriacas docendi in Facultate Theologica Instituti Catholici Parisiensis munus suceperimus, nobis visum est nihil maiorem utilitatem maiusque decus his litteris Syriacis afferre quam si iuris publici fecissemus typisque mandaremus collectionem aliquam horum operum Syriace conscriptorum, quae undequaque his praesertim temporibus nostris conquisita, nunc iacent in praecipuis Europae nostrae Bibliothecis, sive nondum edita, sive typis iam mandata, ita tamen ut non sine nimia difficultate a pluribus adhiberi possint.
2 thoughts on “Patrologia Syriaca. Tomus I. Ad lectorem – Praefatio.”