Augustinus. De doctrina christiana libri quatuor, et Enchiridion ad Laurentium [Ed. Bruder]. 1838.
De doctrina christiana libri quatuor
et Enchiridion ad Laurentium
(1838)
Author: Augustine, Saint, Bishop of Hippo; Bruder, Carl Hermann, 1812-1892; Augustine, Saint, Bishop of Hippo
Subject: Bible; Preaching
Publisher: Lipsiae, C. Tauchnitii
Possible copyright status: NOT_IN_COPYRIGHT
Language: Latin
Call number: B13000111
Digitizing sponsor: Wellesley College Library
Book contributor: Wellesley College Library
Collection: americana; blc
Notes: Tight margins.
Aurelius Augustinus quo maioris fuit auctoritatis in antiqua ecclesia Latina et per totum aevum medium, eo saepius opera eius descripta et innumeris exemplis per omnes terras occidentales divulgata sunt. Ita factum est, quod non mirum, ut pater clarissimus librariorum et incuria et inscitia quam maxime corrumperetur, ut alia pro arbitrio mutarentur, alia omitterentur, alia adderentur, ac vix quisquam scriptorum antiquorum exstaret, in quo tanta scripturae diversitas inveniretur. Sed quamquam saeculo XVI. loh. Amorbachii Basileensis et Des. Erasmi studiis, et saec. XVII. Benedictinorum monachorum e congregatione Sti Mauri multorum librorum manu scriptorum collatione textus ab additamentis et vitiis plurimis purgatus est, tamen restant loci haud pauci, qui nova et accuratiori perscrutatione critica indigeant. Hoc suscipere opus est sane grande et arduum, et adhuc desideratur, qui subsidiis criticis et mentis sagacitate satis instructus doctoris gravissimi libris hanc operam impendat: etsi recentissimis temporibus ad studia ecclesiae patrum a viris doctis usque commendata multi redierunt. Instituti Tauchnitiani non est, editiones scriptorum antiquorum ct sacroruiii et profanorum criticas emittere, sedeorum textum ad iidem optimorum librorum emendatum editionibus et parvi voluminis et modici pretii exhibere, ita ut ad veterum opera quam plurimi possint accedere. Eamdem rationem in edendis his Augustini libris secuti sumus.